Book 30
2.8
Haecque (ut statuerat) maturata confestim, nec emendari potuerunt nec vindicari, quia rem Romanam alius circumsteterat metus,metus, MV. totius Gothiae Thracias licentius perrumpentis: quae funera tunc explicari poterunt carptim, si ad ea quoque venerimus.
2.9
Haec per eoos agitataagitata, U2W2HTEAG; ta, M; eo osagitta, V. sunt tractus. Quorum inter seriem Africanas clades et legatorum Tripoleos manes, inultos etiam tum et errantes, sempiternus vindicavit Iustitiae vigor, aliquotiens serus, sed scrupulosus quaesitor gestorum recte vel secius, hoc modo.
2.10
Remigius (quem populanti provincias rettulimus comiti favisse Romano), postquam Leo in eius locum magister esse coepit officiorum, a muneribus rei publicae iam quiescens, negotiis se ruralibus dedit prope Mogontiacum in genitalibus locis.
2.11
Quem ibi morantem securius, praefectus praetorio Maximinus reversum ad otium spernens, ut solebat dirae luis ritu grassari per omnia, laedere modis quibus poterat affectabat: utque rimaretur plura quae latebant, Caesarium antehac eius domesticum, postea notarium principis, raptum, quae Remigius egerit, vel quantum acceperit, ut Romani iuvaret actus infandos, per quaestionem cruentam interrogabat.
2.12
Quibus ille cognitis, cum esset (ut dictum est) in secessu, conscientia malorum urgente, vel rationem formidine superante calumniarum, innodato gutture laquei nexibus interiit.