Book 29
1.25
Primo intro vocatusuocatus, W2, C. F. W. M.; uocatur, N2A; uocatu, VWG. post interrogatiunculas leves, Pergamius, a Palladio (ut dictum est) proditus, quaedam imprecationibus praescisse nefariis, sicut erat impendio eloquentior, et in verba periculosa proiectus, inter ambigentes iudices, quid prius quaeri debeat quidve posterius, dicere audacter exorsus, multa hominum milia quasi consciorum sine finefine, added in G; V omits. strependo fundebat, modo non ab extremo Atlante magnorum criminum arguendos poscens aliquos exhiberi. Quo (ut consarcinante nimis ardua) morte multato, aliisque gregatim post illum ilium occisis, ad ipsius Theodori causam quasi adad, W2AG, deleted by Novák; odolympico, V. Olympici certaminis pulverem pervenitur.
1.26
Eodem die inter complura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis immensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit.
1.27
Constituto itaque iudicio, et cognitoribus praescripta ostentantibus legum, sed ex voluntate dominantis moderantibusmoderantibus, V; ponderantibus, Pet. momenta causarum, horror pervaserat universos. Totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum, in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat.