Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 29

6.11 Proinde parumper lenito pavore, ad arripienda quae urgebant acri nisuacri nisu, Pet.; acri animo, AG; acri consilio, Walter; acrinio, V. adsurgens, retersitretersit, A; detersit, Her. (cf. Suet., Aug. 18, 2); recrisit, V. obrutas ruderibus fossas, murorumque maximam partem, pacis diuturnitate contemptam et subversam, ad usque celsarum turrium minas expediit,expediit, Lind.; expedit, G; expetit, V. studio aedificandi coalitus: hac ratione opere velociter absolute, quod impensas aedificandi causa theatri, dudum congestas, sufficientissuficientis, Her.; sufficientes, AG; sufficientibus, V. ad id quod efficere maturabat, invenit. Atque huic spectato consilio salutare addidit aliud, et sagittariorum cohortem e statione proxima, adfuturam obsidio (si venisset), accivit.
6.12 His velut obicibus, barbari ab oppugnanda urbe depulsi, parum ad has calliditates dimicandi sollertes, sarcinisque impediti praedarum, ad Aequitii vertuntur indaginem. Et cum ad Valeriae spatia longe remota secessisse raptorum didicissent indiciis, illuc properato petierant gradu, frendentes, hacque ex causa iugulo eius intenti, quod per ipsum circumventum regem existimabant insontem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme