Book 29
5.39
Quamquam igitur immite quiddam barbaricis concrepantibus tubis,tubis, Her. (cf. xvi. 12, 27): armis, G; ab his, V. manipuli furentium imminebant, ipsi quoque parmas genibus illidentes, tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivosintrepidus, ubi captiuos, Val.; intrepidum (lac. 3 letters with asterisk), G; inter intrepi (lac. 6 letters) quorum summa ui (xxix. 1, 17), V. nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso; cunctisque receptis, in proditores satellitesque memorati animadvertit acriter (ut solebat).
5.40
Hoc ei magni numinis adiumento gerenti prosperrime, verus indicat explorator confugisse ad Isaflensium populum Firmum: ad quem reposcendum una cum fratre Mazuca, ceterisque necessitudinibus illuc ingressus, cum adipisci non posset, genti bellum indixit.
5.41
Et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem rotundoin rotunda, V; in del. as dittogr. by Clark (cf. xxiii. 4, 14); rotundo, A. habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentiumingruentium (cf. Tac., Ann. ii. 11, 4), Walter; ingentium, V. inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciemperniciem, W2G; lac. after perniciem, Her.; pernicionem (without lac.), V. praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius assueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius.