Book 29
5.20
Quam ob rem conversus hinc venit ad municipium Sugabarritanum, Transcellensi monti accline, ubi inventos equites quartae sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigavias venire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti imposuit Firmi.
5.21
Quae dumQuae dum, tr. by Her.; dumque, V. aguntur, reverterunt Gildo et Maximus, Bellen e principibus Mazicum et Fericium gentis praefectum ducentes, qui factionem iuverant quietis publicae turbatorislac. 11 letters with 2 asterisks, G; lac. 3 1/2 lines, V. producerent vinctos.
5.22
Quo ita ut statutum est facto, lucis primo exortu, ipse egressus, cum invenisset eos in exercitu circumsaeptos: Quid de istis nefariis inquit proditoribus fieri oportere, contubernales devoti, censetis? Secutusque acclamationem rogantium, sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dediditdedidit, Clark, c.c.; dedit, V. occidendos, sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis, acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam, in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem, hoc genere poenarum extinxit.