Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 29

1.7 Et correptus Fidustius ilico (namque aderat forte,) occulteque inductus, indice viso,indice uiso, tr. by Clark, c.c.; indicis ore, Novák; uiso indice, V. nulla infitiatione obumbrare iam publicata conatus, rei totius calamitosum aperit textum, absolute confessus, se cum Hilario etet, added by Val.; V omits. Patricio vaticinandi peritis, quorum Hilarius militaverat in palatio, de imperio consuluisse futuro: motasque secretis artibus sortes, et nuncupationem principis optimi, et ipsis consultoribus luctuosos exitus praedixisse.
1.8 Atque cunctantibuscunctantibus, V; scrutantibus, Pet. quisnam ea tempestate omnibus vigore animi antistaret, visus est aliis excellere Theodorus, secundum inter notarios adeptus iam gradum. Et erat re vera ita ut opinati sunt. Namque antiquitus claro genere in Galliis natus, et liberaliter educatus a primis pueritiae rudimentis, modestia prudentia humanitate gratia litteris ornatissimus, semper officio locoque, quem retinebat, superior videbatur, altis humilibusque iuxta acceptus. Solusque paene omnium erat, cuius linguam non infrenem, sed dispicientem quae loqueretur, nullius claudebat periculi metus.
1.9 His addebat idemidem, V; fidem, Clark. Fidustius, excarnificatus iam ad interitum, omnia quae praedixit, se indicante Theodorum per Euserium didicisse, virum praestabilempraestabilem, Corn.; praestabili, V. scientia litterarum, abundeque honoratum: Asiam quippe paulo ante rexerat pro praefectis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme