Book 29
3.7
Claudium et Sallustium, ex Iovianorum numero ad usque tribunatus dignitates progressos progresses , accusabat quidam vilitate ipsa despectus, quod cum imperium Procopius affectasset, aliqua pro eo locuti sunt bona. Cumque nihil quaestiones reperirent assiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent in exsilium ClaudiumClaudium, added in G after agerent; put after exsilium by Clark; V omits. et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus quod eum revocabit ad supplicium raptum; hocque ita (ut statutum est) observato, nec Sallustius morte exemptus est, nec Claudius nisi post eiusdem Valentiniani obitum deportationis maestitia liberatus(lac. 3 lines) longae (lac. 3 letters) cusauerit, V. longe recusaverit, cum illi saepissime torquerentur.
3.8
Replicatis igitur quaestionibus dense, et quibusdam vi nimia tormentorum absumptis, ne vestigia quidem ulla delatorum reperta sunt criminum. In hoc negotio protectores, ad exhibendas missi personas, de lac. after de, Her.; no lac. in V. fustibus praeter solitum caesi.