Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 29

1.5 Procopius quidam, inquies homo, turbarum cupiditati semper addictus, Anatolium detulerat et Spudasium palatinos, exigi quae de aerario interceperant iussos, insidiari comiti Fortunatiano, molesto illi flagitatori. Qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum, fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae.
1.6 Cumque ad facti vel temptati quaestionem acrius veniretur, exclamabat Palladius confidenter, levia esse haec de quibus agitur, et praetereunda: alia se (si licuerit dicere) monstraturum, metuenda et potiora, quae ingenti molimine iam praestructa (nisi prospectum fuerit) universa confundent. Iussusque docere fidenter quae norat, rudentem explicavitexplicauit, Novák, c.c.; explicuit, V. immensum, affirmans Fidustium praesidialem, et cum Irenaeo Pergamium, nomen imperaturi post Valentem detestandis praesagiis didicisse secretim.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme