Book 28
1.28
Nec minus feminae feminac quoque calamitatum participes fuere similium. Nam ex hoc quoque sexu, peremptae sunt originis altae complures, adulteriorum flagitiis obnoxiae, vel stuprorum. Inter quas notiores fuere Claritas Charitas Charitas sugg. by Clark; Claritas, V. et Flaviana,Flauiana, G; Fuluiana, Her.; fluuiana, V. quarum altera cum duceretur ad mortem, indumento (quo vestita erat) abrepto, ne velamen quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est. Ideoque carnifex, nefas admisisse convictus immane, vivus exustus est.
1.29
Paphius quin etiam et Cornelius, senatores, ambo venenorum artibus pravis seprauis se, Hadr. Val.; se, G; peruersis se, Pet.; preuenisse, V. polluisse confessi, eodem pronuntiante Maximino sunt interfecti. Pari sorte etiam procurator monetae extinctus est. Sericum enim, et Asbolium supra dictos, quoniam cum hortaretur passim nominare quos vellent, adiecta religione firmarat, nullum igni vel ferro se puniri iussurum, plumbi validis ictibus interemit. Et post hoc flammis Campensem haruspicem dedit, in negotio eius nullo sacramento constrictus.
1.30
Opportunum est (ut arbitror) explanare nunc nune causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium impulit, iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama; nec enim super hoc ulla documentorum rata est fides.