Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 28

1.17 Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri, negotium est actitatum, cuius hunc fuisse novimus textum. Cum Africam pro consule regeret, Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis, frumentum venumdedit,uenumdedit, Her. and Clark, c.c.; dedit, V. pauloque postea, cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora.
1.18 Verum quoniam denis modiis singulis solidis indigentibus venundatis, emerat ipse tricenos, interpretii compendium ad principis aerarium misit. Ideoque Valentinianus, per nundinationem suspicatus parum quam oportuerat missum, eum bonorum parte multavit.
1.19 Ad cuius cladem exaggerandam, id quoque eisdem diebus acciderat, non minus exitiale. Amantius haruspex, ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio proditus, quod ob prava quaedam implenda, ad sacrificandum ab eodem esset adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incurvus sub eculeo staret, pertinaci negabat instantia.
1.20 Quo infitiante, secretioribus chartis ab eius domo prolatis, commonitorium repertum est, manu scriptum Hymetii, petentis ut obsecrato ritu sacrorum sollemnium numine,ob secrato numine, Her.; obsecrata ritu sacrorum, G; obsecratoribus agrorum numina, V. erga se imperatores delenirentur.imperatores delenirentur, N2, Clark; imperatoris deleniret furorem, Her.; imperatoris delinirent, V. Cuius extima parte quaedam invectiva legebantur in principem ut avarum et truculentum

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme