Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 28

6.24 Et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conveniret agi, decerneret imperator, sollicitatis (ut dabatur opinari) custodibus, in urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens, fatali lege discessit.
6.25 Hoc memorando fine externis domesticisque cladibus vexata, conticuit Tripolis, non indefensa, quia vigilavit Iustitiae oculus sempiternus, ultimaeque legatorum et praesidis dirae. Diu enim postea huius modi casus emersit: solutus sacramento Palladius, destitutusque fastu quo tumebat, discessit ad otium.
6.26 Et cum Theodosius ductor exercituum ille magnificus, oppressurus Firmum perniciosa coeptantem, venisset in Africam, etet, added in G; V omits. proscriptiproscripti, Kellerbauer; praescripti, V. Romani rem mobilem (ut iussum est) scrutaretur, inter chartas eius inventa est etest et, G, Pet.; est, A; esse, V. Meteri cuiusdam epistula, id continens Domino patrono Romano Meterius, et in fine post multa nihil ad rem pertinentia: Salutat te Palladius proiecticius, qui non aliam ob causam dicit se esse proiectum, nisi quod in causa Tripolitanorum apud aures sacras mentitus est.
6.27 His litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius raptus, suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris observata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme