Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 28

6.18 Confestimque ille ditatus perrexit ad Lepcim, utque ad veritatis perveniret indaginem, Erechthium Erecthium et Aristomenem facundos municipes et insignes, libere suas civiumque et finitimorum retexentes aerumnas, ad loca vastata secum eduxit.
6.19 Quibus aperte cuncta monstrantibus, luctuosis provinciae cineribus visis revertit, Romanumque ut desidem increpans, relaturum se cuncta verissime, quae viderat, minabatur ad principem. Atque ille ira percitus et dolore, se quoque mox referre firmavit, quod missus ut notarius incorruptus, donativum militis omne in quaestus averterit proprios.
6.20 Qua gratia flagitiorum arbitra conscientia, cum Romano deinde Palladius concordabat, reversusque ad comitatum, arte mendaciorum impia Valentinianum fefellerat, Tripolitanos frustra queri commemorans. Ideoque rursus ad Africam cum Iovino postremo omnium legatorum Remittitur—Pancratius enim decesserat apud Treveros–ut cum vicario ipse merita legationis quoque secundae spectaret: praeter haec linguas Erechthi et Aristomenis praecidi iusserat imperator, quos invidiosa quaedam locutos idem Palladius intimarat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme