Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 28

1.14 Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, rerum atrocitate torpentibus cunctis, praeter multa cruda et immitia quorum nec diversitas comprehendi, nec numerus potest, mors Marini causarum defensoris eminuit. Quem ut ausum Hispanillae cuiusdam, artibus pravis, affectasse coniugium, transeunter indiciorum fide discussa, supplicio letali damnavit.
1.15 Et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea quae viderint praetermissa: hactenus faciendum est satis, quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis, et novo furore, sine retinaculis imisretinaculis imis, A; retinaculis, EG; retinaculo imis, Novák; retinaculim missum mamiscente, V. summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium, aperte constaret.
1.16 Tunc Cethegus senator, adulterii reus delatus, cervice perit abscisa, et Alypius nobilis adulescens, ob levem relegatus errorem, aliique humiles, publica morte oppetiverunt: in quorum miseriis, velut sui quisque discriminis cernens imaginem, tortorem et vincula somniabat, et deversoria tenebrarum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme