Book 28
6.11
Haec autem eruptio ideo arceri non potuit, quod ad legatorum preces negotiorum quoque militarium cura praesidi delata Ruricio, mox translata est ad Romanum.
6.12
Et iam recens inflictae cladis nuntius missus ad Gallias, excitavit acrius principem. Ideoque tribunus et notarius Palladius mittitur, ut et militi disperso per Africam praeberet stipendium debitum, et gesta per Tripolim fide congrua scrutaretur.
6.13
Inter tales tamen consulendi moras exspectandique responsa, Austoriani successu gemino insolentes, ut rapaces alites advolarunt, irritamento sanguinis atrocius efferatae; cunctisque (nisi quos fuga discriminibus eximeret) interemptis, praedas quas antehac reliquerant, avexeruntauexerunt, added in G, auerterunt, by Brakman; V omits. arboribus exsectis et vitibus.
6.14
Tunc Mychon quidam nobilis oppidanus et potens, captus in suburbano lapsusque, antequam vinciretur, quia pedibus aeger evadere penitus vetabatur, in puteum aquis vacuum sese coniecit, unde costa diffracta levatus a barbaris, ductusque prope portas, coniugis miseratione redemptus est, et ad pinnas muri fune sublatus post biduum interiit.