Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 28

6.4 Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum similes rabie concitarum, exsiluere sedibus suis, Ioviano etiam tum imperante, veritique prope Leptim Lepcim accedere, civitatem muris et populo validam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus hebetaverat pavor, vel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili multa, quae quake vehi non poterat, refertireferti, Val.; recerti, M (from reuerti); reuerti, V. rapinis reverterunt ingentibus, trahentes captivum Silvam quoque casu cum caritatibuscum caritatibus, Val.; casuum seritatibus, MV. in agro inventum, ordinis sui primatem.
6.5 Hac subita clade Leptitani Lepcitani perterriti, ante incrementa malorum, quae intentabat barbaricus tumor, praesidium imploravere Romani, comitis per Africam recens provecti. Qui cum venisset, militaris copias ducens, ferreque opem rebus rogaretur afflictis, non nisi abundantiFragment of M ends with nisi abun. commeatu aggesto, et camelorum quattuor milibus apparatis, castra firmabat esse moturum.
6.6 Hocque responso, miserandis civibus stupefactis, atque negantibus, sufficere se posse post vastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum immanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato, inde discesserat comes.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme