Book 28
5.15
Per hanc occasionem impendio tempestivam, Alamannos gentis ante dictae metu dispersos, aggressus per Raetias Theodosius (ea tempestate magister equitum) pluribus caesis, quoscumque cepit ad Italiam iussu principis misit, ubi fertilibus pagis acceptis, iam tributarii circumcolunt Padum.
6.1
Hinc (tamquam in orbem migrantes alium) ad Tripoleos Africanae provinciae veniamus aerumnas, quas (ut arbitror) Iustitia quoque ipsa deflevit, quae unde instar exarsere flammarum, textus aperiet absolutus.
6.2
Austoriani his contermini partibus barbari, in discursus semper expediti veloces, vivereque assueti rapinis et caedibus, paulisper pacati, adad, added by Her. (cf. xxiv. 3, 6); in, by AG; MV omit. genuinos turbines revoluti sunt, hanc causam praetendentes ut seriam.
6.3
Stachao quidam nomine popularis eorum, ut in otio nostra peragrando licentius agebat quaedam vetita legibus, inter quae illud potius eminebat, quod provinciam omni fallaciarum via prodere conabatur, ut indicia docuere verissima: quocirca supplicio flammarum absumptus est.