Book 28
5.7
Exin concursum infestius, firmatisque pectoribus, hinc inde incumbentes Romani clausos hostes eductis gladiis obtruncabant: nec quisquam eorum genitales revisere potuit lares, ne uno quidem caedibus concorporalium superesse permisso. Ac licet iustus quidam arbiter rerum, factum incusabit perfidum et deforme, pensato tamen negotio, non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia data consumptam.consumptam, C. F. W. M.; deletam, Novák; captam, EA; coptam, V.
5.8
Post haec ita prospere consummata, Valentinianus versando sententias multiformes, anxia sollicitudine stringebatur, reputans multa et circumspiciens, quibus commentis Alamannorum et Macriani regis frangeret fastus, sine fine vel modo rem Romanam irrequietis motibus confundentis.confundentis, Pet.; confundentes, V.
5.9
Immanis enim natio iam inde ab incunabulis primis varietate casuum imminuta, ita saepius adulescit, ut fuisse longis saeculis aestimetur intacta. Seditque consiliaconsilia, G; consilio, vulgo; consilium, sugg. by Clark (cf. xix. 7, 6); concilio alio, V. alia post alia imperatori probanti, Burgundios in eorum excitari perniciem, bellicosos et pubispubis, Val.; turbae, G; ubi, V. immensae viribus affluentes, ideoque metuendos finitimis universis.
5.10
Scribebatque frequenter ad eorum reges per taciturnos quosdam et fidos, ut eisdem tempore praestituto supervenirent, pollicitus ipse quoque, transito cum Romanis agminibus Rheno, occurrere pavidis, pondus armorum vitantibus insperatum.