Book 28
4.21
Quidam ex his (licet rari) aleatorum vocabulum declinantes, ideoque se cupientes appellari potiuspotius, addidi, c.c. tesserariostesserarios, G; tablistas, Her.; appellarit (lac. 9 letters) s, V. : inter quos tantum differt, quantum inter fures atqueatque, Novák, c.c.; esst et, Her.; et, V latrones. Hoc tamen fatendum est, quod cum omnes amicitiae Romae tepescant, aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et affectus nimiiadfectus nimii, Her.; adfectu nimio, G; adfecti nimis, V. firmitate plena conexae: unde quidam ex his gregibus inveniuntur ita concordes, ut Quintilios esse existimes fratres. Ideoque videre licet ignobilem artis tesserariae callentem arcana, ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae, nec suspectam antea nec speratam, incedere gravitate composita maestiorem, quodFrag. M begins here; see Clark's ed. for numerous variants; also cf. Robinson (see Preface). ei in maiore convivio vel consessu proconsularis quidam est antelatus.