Book 28
3.8
Inter haec tam praecipua, ArcanosArcanos, Her.; areanos, V. genus hominum a veteribus institutum, super quibus aliqua in actibus Constantis rettulimus rettulinmus , paulatim prolapsos in vitia a stationibus suis removit: aperte convictos, acceptarum promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris prodidisse. Id enim illis erat officium, utut, added in G; V omits. ultro citroque, per longa spatia discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent.
3.9
Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad comitatum accitus, tripudiantesque relinquens provincias, ut Furius Camillus vel Cursor Papirius, victoriis crebris et salutaribus erat insignis. Et favore omnium ad usque fretum deductus, leni vento transgressus, venit ad commilitium principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum Iovini ut lentiut lenti, Momm., before Iouini (put after Iouini by Her.); Valentis (before Iovini) H2AG; ut lentis iouini, V. successit, qui equorum copias tuebatur.