Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 28

3.6 Iamque propinquante temptatorum effectu, doctus haec unde convenerat, dux alacrior ad audendum, et corde celso ad vindictam compertorum erectus, Valentinum quidem cum paucis arta ei societatearta ei societate, E2A; arta societate, E1G; artaci societatem, V. iunctissimis, letali poena plectendos, Dulcitio dediderat duci: militari scientia vero, qua superabat praesentes, futura coniciens, de coniuratis quaestiones agitari prohibuit, ne formidine sparsa per multos, reviviscerent provinciarum turbines consopiti.consopiti, Val. c.c.; conpositi, V.
3.7 Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret, nulla eius propitiampropitiam, A; coepta propitiam, G; proposita, Gardt.; propitia, V. deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria (ut diximus) castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente et rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis, velut ovantis gaudio nuntio inaestimabili cognito.ouantis . cognito. Inter haec tam, Her.; uelut praecipua, G omits; ouantis: Inter eius dispositiones est, Val.; uelut oua (lac. 2 letters)t (lac. 5 letters) tudio nuntio inest haetiam, V.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme