Book 28
2.1
At Valentinianus magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Raetiarum exordio, ad usque fretalem Oceanum, magnis molibus communiebat, castra extollens altius et castella, turresque assiduas per habiles locos et opportunos, qua Galliarum extenditur longitudo: non numquam etiam ultra flumen aedificiis positis, subradens barbaros fines.
2.2
Denique cum reputaret munimentum celsum et tutum, quod ipse a primis fundarat auspiciis, praeterlabente Nicro nomine fluvio, paulatim subverti posse undarum pulsu immani, meatum ipsum aliorsum vertere cogitavit, et quaesitis artificibus peritis aquariae rei, copiosaque militis manu arduum est opus aggressus.
2.3
Per multos enim dies compaginatae formulae eformulae e, Her.; fornae c, G (c.c.); formosae, coneteque, V. roboribus, coniectaeque in alveum, fixis refixisque aliquotiens prope ingentibus stilis stills , fluctibus erectis confundebantur, avulsaeque vi gurgitis interibant.
2.4
Vicit tamen imperatoris vehementior cura, et morigeri militis labor, mento tenus (dum operaretur) saepe demersi: tandem non sine quorundam discrimine, castra praesidiaria, inquietudiniinquietudini, Momm.; inquietudine, E2AG; inrui etudiner, V. ringentisringentis, V, est. by Gronov; urgentis, Hadr. Val.; ruentis, Novák. amnis exempta, nunc valida sunt.lac. indicated by Clark and Her., c.c.