Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 28

1.42 In id tempus aut non multo prius, scopae florere sunt visae, quibus nobilitatis curia mundabatur, idque portendebat, extollendos quosdam despicatissimae sortis ad gradus potestatum excelsos.
1.43 Et quamlibet tempestivum est ad ordinem redire coeptorum, tamen nihil impedituri temporum cursus, immorabimur paucis, quae per iniquitatem curantium vicariam praefecturam in urbe, contra quam oportuerat, gesta sunt, quia ad nutum Maximini et voluntatem eisdem ministris velut apparitoribus gerebantur.
1.44 Post hunc venit Ursicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus reum imminutae maiestatis deferre conari:conari, Momm.; conatos, Günther; conatis, V. ideoque ut cunctator contemptus, et ad haec fortiter exsequenda parum conveniens,conueniensque, V; aptus conueniensque, Novák. e vicaria potestatee uicaria potestate, G; efficere testate, V; quae efficeret exacte, Pet.; quae efficere (lac.) abrogata potestate, Her. discessit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme