Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 28

1.37 Hi tamquam heiulando casus quibus se simulabant oppressos, iudicis exaggerando crudelitatem, remedium nullum aliud reis ad obtinendam vitam superesse eadem replicando saepe asseverabant, ni criminibus magnis petissent nobiles viros, quibus ad sui societatem annexis facile eos absolvi posse firmabant.
1.38 Ob quae implacabilitate ultra apposita iam pergente, manus vinculis sunt artatae complurium, ortuque nobiles inculti videbantur et anxii. Nec eorum culpari quisquam debuit, cum salutantes humum paene curvatis contingentibus membris, persaepe clamantem audirent, spiritus ferini latronem, nullum se invito reperiri posse insontem.
1.39 Quae verba effectui propere iuncta, terruissent profecto Numae Pompilii similis, et Catonem. Prorsus enim sic agebatur, ut nec in alienis malis quorumdam exarescerent lacrimae: quod in variis et confragosis actibus vitae plerumque contingit.
1.40 A iure tamen iustitiaque crebro discedens, ferreus cognitor erat uno quasi praecipuo tolerabilis. Interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope vitium esse, in hoc loco legitur apud Tullium: Nam si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas: sin autem exorabiles, summa levitas; quae tamen (ut in malis) acerbitati anteponenda est.
1.41 Post haec praegresso Leone, acceptoque successore, ad principis comitatum Maximinus accitus, auctusque praefectura praetoriana, nihilo lenior fuit, etiam longius nocens, ut basilisci serpentes.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme