Book 27
3.6
Hic cum magnificos praetor ederet ludos, et uberrime largiretur, plebis nequiens tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis, ut etut et, Her.; V omits et. liberalem se et multitudinis ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentes, opibus ditaverat magnis.
3.7
Vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni, leve quidem, sed cavendum iudicibus. Per omnia enim civitatis membra, quae diversorum principum exornarunt impensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum instaurator, sed conditor. Quo vitio laborasse etlaborasse et, Her.; laborasset, V. Traianus dicitur princeps, unde eum herbam parietinam iocando cognominarunt.
3.8
Hic praefectus exagitatus est motibus crebris, uno omnium maximo, cum collecta plebs infima domum eius prope Constantinianum lavacrum iniectis facibus incenderat et malleolis, ni vicinorum et familiarum veloci concursu a summis tectorum culminibus petita saxis et tegulis abscessisset.
3.9
Eaque vi territus ipse, primitiisprimitiis, Pet.; primitus, EA; premitus, V (primitus, V3). crebrescentis seditionis in maius, secessit ad Mulvium pontem, quem struxisse superior dicitur Scaurus, ut lenimentaut lenimenta, Pet.; lenimenta, Novák; ad lenimenta, V. ibidem tumultus opperiens, quem causa concitaverat gravis.