Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 27

2.9 Exin progressus ulterius, revertens ubi nullum reppererat, didicit regem hostilium agminum cum paucis captum, ab Ascariis (quos ipse per iter aliud ad diripienda tentoria miserat Alamannica) suffixum patibulo. Ideoque iratus, in tribunum animadvertere statuit, ausum hoc inconsulta potestate superiore fecisse, eumque damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox documentis evidentibus constitisset.
2.10 Eiei, Clark; et, V, del. Pet. post haec redeunti Parisios post claritudinem recte gestorum, imperator laetus occurrit, breviquebreuique, Pet.; eumque, E2AG, Novák; aeuique, V. postea consulem designavit, illo videlicet ad gaudii cumulum accedente, quod eisdem diebus Procopii susceperat caput, a Valente transmissum.
2.11 Praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia, per tractus varios Galliarum, quae superfluum est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles decet.
3.1 Hoc tempore vel paulo ante, nova portenti species per Annonariam apparuit Tusciam, idque quorsum evaderet, prodigialium rerum periti penitus ignorarunt. In oppido enim Pistoriensi, prope horam diei tertiam, spectantibus multis, asinus tribunali escensoescenso, V, restored by Bent.; ascenso, W2AG. audiebatur destinatius rugiens, et stupefactis omnibus, qui aderant quique didicerant referentibus aliis, nulloque coniectante ventura postea quod portendebatur evenit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme