Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 27

12.3 Dein per exquisitas periuriisque mixtas illecebras, captum regem ipsum Arsacen, adhibitumque in convivium, iussit ad latentem trahi posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solacium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus cecideratceciderat, A; cecidit, G: deciderat, V. ferro poenali.
12.4 Deinde nequid intemeratum perfidia praeteriret, Sauromace pulse, quem auctoritas Romana praefecit Hiberiae, Aspacurae cuidam potestatem eiusdem detulit gentis, diademate addito, ut arbitrio se monstraret insultare nostrorum.
12.5 Quibus ita studio nefando perfectis, Cylaci spadoni et Artabanni Arrabanni , quos olim susceperat perfugas, commisit Armeniam (horum alter ante gentis praefectus, magister alteralter, added before magister, vulgo; after m., N2, Val.; V omits. fuisse dicebatur armorum) eisdemque mandarat, ut Artogerassam intentiore cura exscinderent, oppidum muris et viribus validum, quod thesauros et uxorem cum filio tuebatur Arsacis.
12.6 Iniere (ut statutum est) obsidium duces. Et quoniam munimentum, positum in asperitate montana, rigente tunc caelo nivibus et pruinis, adiri non poterat, eunuchus Cylaces, aptusque ad muliebria palpamenta, Artabanne Arrabanne ascito, prope moenia ipsa, fide non amittendae salutis accepta, propere venit, et cum socio ad interiora susceptus, ut postulavit, suadebat minaciter defensoribus et reginae, motum Saporis inclementissimi omnium lenire deditione veloci.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme