Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 27

11.6 Id autem perspicuum est in eius modi moribus malum, tum maxime cum celari posse existimatur; ita implacabilis et directus, ut si laedere quemquam instituisset, nec exorari posset nec ad ignoscendum erroribus inclinari, ideoque aures eius non cera sedcera sed, vulgo; ceris ut, EA; erant sed, G; neeraset, V. plumboplumbo, Novák, Her.; plumbis, vulgo; pluribus, V. videbantur obstructae. In summis divitiarum et dignitatum culminibus, anxius et sollicitus, ideoque semper levibus morbis afflictus. Hae per occidentales plagas series rerum fuere gestarum.
12.1 Rex vero Persidis, longaevus ille Sapor, et ab ipsis imperitandi exordiis dulcedini rapinarum addictus, post imperatoris Iuliani excessum, et pudendae pacis icta foedera, cum suis paulisper nobis visus amicus, calcata fide sub Ioviano pactorum, iniectabat Armeniae manum ut eam, velut placitorum abolita firmitate, dicioni iungeret suae.
12.2 Et primo per artes fallendo diversas, nationem hominum potentemhominum potentem, Her.; h. potentum, Pet.; omnem renitentem, G; ingentem, sugg. by Clark; hominum tentem, V. dispendiis levibus afflictabat, sollicitans quosdam optimatum et satrapas, alios excursibus occupans improvisis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme