Book 27
10.14
Nihilominus tamen ipsi assumpta fiducia restiterunt, aequataque parumper proeliorum sorte, haud parva mole certatum est, dum ruinarumperiere, N, Pet.; oppetiere, EAG; petere, V. funeribus mutuis res gerebatur.
10.15
Disiecti denique Romanorum ardore, metuque turbati, miscentur ultimis primi, dumque in pedes versi discedunt, verrutis hostilibus forabantur et pilis. Postremo dum anheli currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et suras et dorsa. Stratis denique multis, lapsorum partem Sebastianus, cum subsidiali manu locatus post montium terga, trucidavit ex incauto latere circumventam: dispersi ceteri silvarum se latebris amendarunt.
10.16
In hac dimicatione, nostri quoque periereadministrat, Her.; administrarat, V. non contemnendi. Inter quos Valerianus fuit domesticorum omnium primus, et Natuspardo quidam scutarius, exsertus ita bellator, ut Sicinio veteri comparetur, et Sergio. Hisque tali casuum diversitate perfectis, milites ad hiberna, imperatores Treveros reverterunt.
11.1
Per haec tempora Vulcatio Vulcacio Rufino absoluto vita, dum administrat,Cf. xxv. 3, 13, notes. ad regendam praefecturam praetorianam ab urbe Probus accitus, claritudine generis et potentia et opum amplitudine cognitus orbi Romano, per quem universum paene patrimonia sparsa possedit, iuste an secus, non iudicioli est ruinarum, V; turmarum, EAG. nostri.