Book 27
10.9
Qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, ni se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi, unum spirantibus animis, montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium, absque septentrionali latere (unde facilem habet devexitatem et mollem). Signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum: quod erat opportune subeundae indicium pugnae.
10.10
Ergo quia spatium deliberandi aut exiguum dabatur aut nullum, hinc impatientia militis perterrente, inde horrenda circumsonantibus Alamannis, id consilium ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem, quam clementer diximus esse proclivem, Sebastianus occuparet cum suis,occuparet cum suis, Clark, c.c.; occuparet after suis added by N2G; V omits. fugientes Germanos, si fors ita tulisset, levi negotio confossurus: quo ita (utquo ita ut, Novák; quo ut, Val.; quod aut, V. placuit) maturato, Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum impatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus, centurias et manipulos capite intecto collustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans (ut erat sui arrogans aestimator) inveniri posse aliam viam, ducentem ad arduos clivos, praeter eam quam inspexere procursatores.