Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 27

7.6 Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob exsecutionem a iudice recte maturari praeceptam, trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius, tunc quaestor, et Parcius inquit agito, piissime principum: hos enim, quos interfici tamquam noxios iubes, ut martyras (id est divinitati acceptos) colet religio Christiana.
7.7 Cuius salutarem fiduciam praefectus imitatus Florentius, cum in re quadam venia digna audisset, eum percitum ira, iussisse itidem ternos per ordines urbium interfici plurimarum, Et quidet quid, V, Clark; ecquid, vulgo. ageturagetur, Novák; agimus, Pet.; agitur, Clark; agitus, V. ait si oppidum aliquod curialis non habuerithabuerit, A; habet, Pet.; haberet, V. tantos? Inter reliqua id quoque suspendi debet, ut cum habuerit, occidantur.
7.8 Ad hanc inclementiam illud quoque accedebat, dictu dirum et factu, quod siquis eum adisset, iudicium potentis inimici declinans, aliumque sibi postulans dari, hoc non impetrato, ad eundem quem metuebat, licet multa praetenderet iusta, remittebatur. Itemque aliud audiebatur horrendum, quod ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse discebat,discebat, Clark; dicebatur, AG; dicebant, E; dicebat, V. interfici debere pronuntiabat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme