Book 27
7.4
Et quamquam Valentinianus, homo propalam ferus, inter imperitandi exordia, ut asperitatis opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum,dilatum, V; celatum or dissimulatum, Corn. paulatimpaulatim, added by Brakman; aliquandiu, by EAG; V omits. licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens. Hanc enim ulcus esse animi diuturnum, interdumque perpetuum, prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id asserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.
7.5
Eminuit tamen per id tempus inter alias humilium neces, mors Dioclis ex comite largitionum Illyrici, quem ob delicta breviabreuia, V, Clark; leuia, EAG, Novák. flammis iussit exuri; et Diodori ex agente in rebus, triumque apparitorum potestatis vicariae per Italiam, ob id necatorumnecatorum, Hadr. Val.; uexatorum, G; peccatorum, V. atrociter, quod apud eum questus est comes, Diodorum quidem adversus se civiliterciuiliter, G; uiriliter, W2; inlicite, Dimock; inlicite ter, suggested by Clark; uiliciter, V. implorasse iuris auxilium, officiales vero iussu iudicis ausos monere proficiscentem, ut responderet ex lege. Quorum memoriam apud Mediolanum colentes nunc usque Christiani, locum ubi sepulti sunt Ad Innocentis appellant.