Book 27
6.15
Consurrectum est post haec in laudes maioris principis et novelli, maximeque pueri, quem oculorum flagrantior lux commendabat, vultusque et reliqui corporis iucundissimus nitor, et egregia pectoris indoles: quae imperatorem implesset cum veterum lectissimis comparandum, si per fata proximosque licuisset, qui virtutem eius etiam tum instabilem obnubilaruntobnubilarunt, C, vulgo; adnubilarunt, N; adnubilabant, EAG; alinubilarunt, V. actibus pravis.
6.16
In hoc tamen negotio, Valentinianus morem institutum antiquitus supergressus, non Caesares sed Augustos germanum nuncupavit et filium, benevole satis. Nec enim quisquam antehac adscivit sibi pari potestate collegam, praeter principem Marcum, qui Verum, adoptivum fratrem, absque diminutione aliqua maiestatis imperatoriae, socium fecit.
7.1
His ex sententia rectoris et militum ordinatis, vix dies intercessere pauci cum Mamertinum, praefectum praetorio, ab urbe regressum, quo quaedam perrexerat correcturus, Avitianus ex vicario peculatus detulerat reum.
7.2
Cui ideo Vulcatius successit Rufinus, omni ex parte perfectus, et velut apicem senectutis honoratae praetendens, sed lucrandi opportunas occasiones occultationis spe numquam praetermittens.
7.3
Qui nanctus copiam principis, Orfitum ex praefecto urbis solutum exsilio, patrimonii redintegrata iactura, remitti fecit in lares.