Book 27
6.9
Ut enim mihi videri solet mores eius et appetitus, licet nondum maturos, saepe pensanti: ineunte adulescentia, quoniam humanitate et studiis disciplinarum sollertium estest, add. vulgo, V omits; sollertium expolitus librauit, Pighius, with VP. expolitus, librabit suffragiis puris merita recte secusve factorum: faciet, ut sciant se boni intellegi: in pulchra facinora procursabit, signis militaribus et aquilis adhaesurus: solem nivesque et pruinas et sitim perferet et vigilias: castris (si necessitas adegerit aliquotiens) propugnabit: salutem pro periculorum sociis obiectabit: et quod pietatis summum primumque munus est, rem publicam ut domum paternam diligere poterit, et avitam.
6.10
Nondum finita oratione, dictis cum assensu laeto auditis, pro suo quisque loco et animo, milites alius alium anteire festinans, tamquam utilitatis et gaudiorum participes, Gratianum declararunt Augustum, clamorumclamorum, Pet.; classicorum, EAG; clarimorum, V. amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.
6.11
Quo viso maiore fiduciamaiore fiducia, G; more fiduciae, Pet.; more fiducia, V. Valentinianus exultans, corona indumentisque supremae fortunae ornatum, filium osculatus, iamque fulgore conspicuum, alloquitur advertentem quae dicebantur.