Book 27
6.7
Accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum, id reputantes, quod haec quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari, ut congrua vobisuobis, Bent.; nobis, V. et profutura.
6.8
Gratianum hunc meum adultum, quem diu versatum inter liberos vestros, commune diligitis pignus, undique muniendae tranquillitatis publicae causa, in augustum assumereadsumere, Her.; sumere, W2G; sumeret, V. commilitium paro, si propitia caelestis numinis vestraeque maiestatis voluntas parentis amorem iuverit praeeuntem: non rigido cultu ab incunabulis ipsis (ut nos) educatum, nec tolerantia rerum coalitum asperarum, nec capacem adhuc Martii pulveris, ut videtis, sed familiae suae laudibus, maiorumque factis praestantibus, concinentem—parciusparcius, Madvig; paucioribus, EAG; cautius, Pet.; paucibus, V. invidiae metu dicitur—protinus surrecturum.