Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 27

6.2 In praefectura enim urbana, quam adhuc administrans exstinctus est, tempus anceps metuens tyrannidis, cuius arbitrio, tamquam inter dignorum inopiam, ad id escenderatescenderat, vulgo; adscenderat W2G (asc-, G); discenderat, V. columen,columen, VEA, restored by Pet.; culmen, W2G. lenis videri cogebatur et mollior.
6.3 Contra hos nitebantur aliqui studiis altioribus in favorem Severi, magistri tunc tune peditum, ut apti ad hoc impetrandum, qui licet asper esset et formidatus, tolerabilior tamen fuit, et praeferendus modis omnibus ante dicto.
6.4 Sed dum haec cogitantur in cassum, imperator remediis multiplicibus recreatus, vixque se mortis periculo contemplans extractum, Gratianum filium suum, adulto iam proximum, insignibus principatus ornare meditabatur.
6.5 Et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit,escendit, Gronov; ascendit, EAG; tribunale se condit, V. splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum apprehensum, productumque in medium, oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.
6.6 Faustumfaustum, C, vulgo; augustum, Corn.; austum, V. erga me vestri favoris indicium, hunc loci principalis circumferens habitum, quo potior aliis iudicatus sum, multis et claris: consiliorum sociis votorumque auspicibus vobis, pietatis officium aggrediar tempestivum, prospera deo spondente, cuius sempiternis auxiliis stabit Romana res inconcussa.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme