Book 27
5.2
Quibus eodem referente Victore compertis, Valens parvi ducensducens, V, restored by Novák; pendens, EAG. excusationem vanissimam, in eos signa commovit motus adventantis iam praescios, et pubescente vere, quaesito in unum exercitu, prope Daphnen nomine munimentum, est castra metatus, ponteque contabulato supra navium foros, flumen transgressus est Histrum, resistentibus nullis.
5.3
Iamque sublatus fiducia, cum ultro citroque discurrens, nullum inveniret quem superare poterat vel terrere: omnes enim formidine perciti militis cum apparatu ambitioso propinquantis, montes petivere Serrorum, arduos et inaccessos, nisi perquam gnaris.
5.4
Ne igitur aestate omni consumpta, sine ullo remearet effectu, Arintheo magistro peditum misso cum praedatoriis globis, familiarum rapuit partem, quae antequam ad dirupta venirent et flexuosa, capi potuerunt, per plana camporum errantes. Hocque tantum, quod fors dederat, impetrato, redit cum suis innoxius, nec illato gravi vulnere nec accepto.
5.5
Annoanno, added by W2G (after secuto, W2); autumno, EA (before secuto); V omits. secuto, ingredi terras hostiles pari alacritate conatus, fusius Danubii gurgitibus evagatis,euagatis, Corn.; uagatis, V. impeditus mansit immobilis prope Carporum vicum, stativis castris ad usque autumnum locatis emensum. Unde quia nihil agi potuit dirimente magnitudine fluentorum, Marcianopolim ad hiberna discessit.