Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 26

10.15 Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terroresterrore, N2 vulgo; tremores, BG (but cf. xvii. 7, 12); erroris, V. per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt.
10.16 Paulo enim post lucis exortum, densitate praevia fulgurum acrius vibratorum, tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum, retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et montium tunc tune (ut opinari dabatur), sus- picerent radios solis, quosquas, Pet.; quos, V. primigenia rerum naturarerum nature Novák, Momm.; rerum, V. sub immensis gurgitibus amendavit.
10.17 Multis igitur navibus velut arida humo conexis, et licenter per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia: marini fremitus velut gravati repulsam, versa vice consurgunt, perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter illisi, innumera quaedam in civitatibus, et ubi reperta sunt aedificia, complanarunt: proinde ut elementorum furente discordia, involuta facies mundi, miraculorum species ostendebat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme