Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 26

1.9 Sed anni intervallum verissimum, memoratis diebus et horis sex usque ad meridiem concluditur plenam, annique sequentis erit post horam sextam initium, porrectum ad vesperam. Tertius a prima vigilia sumens exordium, ad horam noctis extenditur sextam. Quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem.
1.10 Ne igitur haec computatio variantibus annorum principiis, utut, Pet.; et, V. quodam post horam sextam diei, alio post sextam excurseexcurso, V; excursa, vulgo. nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate confundat, et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit senas illas horas quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.
1.11 Hocque alte considerate, eruditis concinentibus multis, effectum est, utut, added in G; V omits. ad unum distinctumque exitum, circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec incerta,incerta, G; nec (lac. of 2 letters) in, V. nulloque errore deinceps obumbrata, ratio caelestis appareat etet, added by E2; V omits. menses tempora retineant praestituta.
1.12 Haec nondum extentis fusius regnis, diu ignoravere Romani, perque saecula multa, obscuris difficultatibus implicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant, cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenterlicenter, Val.; libenter, G; ligentes, V. gratificantes publicanorum vel litigantium commodis, ad arbitrium suum subtrahebant tempora vel augebant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme