Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 26

7.7 Utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exsilia corruebant.
7.8 Ubi per haec et similia factio firmiter videbatur esse composita, restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis turbamentis, aliquotiens ausa ingentia, vel iustis exorsa primordiis impedivit.
7.9 Transeuntes ad expeditionem per Thracias, concitatae equitum peditumque turmae, blandeque acceptae et liberaliter, cum essent omnes in unum quaesitaequaesitae, Kellerbauer (quae from omnesque, Günther); omnesque in unum sitae, V. iamque exercitus species apparebat, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam, quod eum suis animis defensabunt.
7.10 Inventa est enim occasio ad illiciendosilliciendos, V (alic-, V2, restored by Clark; alliciendos, WAG. eos perquam opportuna, quod Constanti filiam parvulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens necessitudinem praetendebat eiusdem.eiusdem, Her.; et Iuliani, G; et iul (nil, V3), V. Adeptusque est aliud tempori congruum, quod Faustina matre puellae, casu praesente, quaedam acceperat habitus insignia principalis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme