Book 26
7.4
Et quia res novae petulanter arreptae, celeritate muniri solent interdum, nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius, in locum Saluti praefectus praetorio, factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praefectus, in vincula compinguntur, et iubetur civitatem curare solita potestate Phronemius Phronimius ,Fronimius, Her.; fronemus, V. esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium, Gomoario et Agiloni revocatis in sacramentum, committitur inconsulte, ut docuit rerum exitus proditarum.proditarum Corn.; proditor, PBG; proditar, V.
7.5
Quia igitur Iulius comes, per Thracias copiis militaribus praesidens, oppressurus rebelles, si comperisset conata, ex propinquis stationibus timebatur, commentum excogitatum est validum, et quasi iussu Valentis, seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi violenter expressis, accitus Constantinopolim, strictius tenebatur. Hacque callida fraude bellatrices Thraciae gentes sine cruore adquisitae acquisitae , adminicula ausis tumultuariis maxima compararunt.
7.6
Post quae ita eventu laetiore completa, Araxius exambita regia praetorio praefectus accessit, velut Agilone genero suffragante, aliique plures ad aulae varios actus et administrandas provincias sunt admissi, quidam inviti, alii ultro semet offerentes cum praemiis.