Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 26

6.13 Qui pellecti spe praemiorum ingentium, sub consecratione iuris iurandi, promisere se quae vellet cuncta facturos, favorem quoque polliciti conturmalium, inter quos ipsi potiorem locum obtinebant in suadendo, stipendiis excellentes et meritis.
6.14 Utque condictum est,est, vulgo; et, V. ubi excanduit radiis dies, idem Procopius, diductus in cogitationes varias, Anastasianas balneas petit, a sorore Constantini cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse, societate coita nocturna, fide salutis data libenter, admissus constipatione vendibilium militum, cum honore quidem, sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam, post Pertinacis necem licitantem imperii praemia, Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium, infausti dominatus exordia molientem, attenti ad omne compendium defenderunt.
6.15 Stetit itaque subtabidus—excitum putares ab inferis,—nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta, ut regius minister, indutus, a calce in pubem, in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme