Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 26

1.3 Hac volubilium casuum diritate, exitu luctuoso finita, obituque intervallato triumtrium, added by Val.; V omits. brevi tempore principum, corpore curato defuncti, missoque Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur, progresso Nicaeam versus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium, potestatum civilium, militiaeque rectores, magnitudinemagnitudine, EG; magnitudine aeque, Pet.; magnitudineque, V. curarum adstricti communium, interque eos quidam spe vana sufflati, moderatorem quaeritabant diu exploratum et gravem.
1.4 Et rumore tenus obscuris paucorum susurris, nomen praestringebatur Aequitii, scholae primae Scutariorum, etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio levis in Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per Illyricum.
1.5 Quo itidem spreto, quia procul agebat,agebat, Kellerbauer, C. F. W. M.; iacebat, V. ut aptus ad id quod quaerebatur atque conveniens, Valentinianus, nulla discordante sententia, numinis adspiratione caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam, relictusque apud Ancyram, postea secuturus, ut ordinatum est. Et quia nullo renitente hoc e re publica videbatur, missi suntmissi sunt, Günther, Pet.; missis, V. qui eum venire ocius admonerent, diebusquediebusque, V, rest. by Pet.; diebus, NAG. decem nullus imperii tenuit gubernacula, quod tunc evenisse, extis Romae inspectis, haruspex edixerat Marcus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme