Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 26

6.2 Hunc Iulianus Persidem ingrediens, consociato pari potestatis iure Sebastiano, in Mesopotamia cum manu militum reliquerat valida, mandaratque (ut susurravit obscurior fama, nemo enim dicti auctor exstitit verus), pro cognitorum ageret textu, et si subsidia rei Romanae languisse sensisset, imperatorem ipse se provideret ocius nuncupari.
6.3 Qui iniuncta civiliter agens et caute, Iuliani letaliter vulnerati funus et ad regenda communia comperit Iovianum evectum, falsoque rumore disperso, inter abeuntis anhelitus animae eundem Iulianum verboverbo, Madvig; vero, VWB (G omits); sero, Eyssen. mandasse, placere sibi Procopio clavos summae rei gerendae committi, veritus ne hac ex causa indemnatus occideretur, e medio se conspectu discrevit,discrevit, Lind.; disseruit, V. maxime post Ioviani territus necem, notariorum omnium primi, quem Iuliano perempto veluti dignum imperio paucis militibus nominatum, novaque exinde coeptare suspectum, cruciabiliter didicerat interfectum.
6.4 Etet, added by G; V omits. quia se quaeri industria didicerat magna, vitans gravioris invidiae pondus, ad abdita longiusque remota, discessit. Cumque a Ioviano exploratius indagari latibula sua sentiret, et ferinaeferinae, EW2 Pricaeus; formae, VG. vitae iam fuisset pertaesum,—quippe a celsiore statu deiectus ad inferiora, etiam edendi penuria, in locis squalentibus, stringebatur, hominumque egebat colloquiis—postremae necessitatis impulsu, deviis itineribus ad Chalcedonos agrum pervenit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme