Book 26
5.14
Et ad usque Remos progressus, sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem, ea consideratione, quod ibiquod diu, Val.; quod iui, V. sub patre Cretione quondam comite educatus, suspecta noverat loca, hisque scutarium adiunxit Gaudentium, olim sibi cognitum et fidelem.
5.15
Quia igitur uno eodemque tempore, utrubique turbines exarsere maestissimi, competenti loco singula digeremus, nunc partem in Oriente gestorum, deinde bella barbarica narraturi, quoniam pleraque et in occidentali et in eoo orbe eisdem mensibus sunt actitata, ne dum ex loco subinde saltuatim redire festinamus in locum, omnia confundentes, squaliditate maxima rerum ordines implicemus.
6.1
Insigni genere Procopius in Cilicia natus et educatus, ea consideratione qua propinquitate Iulianum, postea principem, contingebat, a primo gradu eluxit, et ut vita moribusque castigatior, licet occultus erat et taciturnus, notarius diu perspicaciter militans, et tribunus, iamque summatibus proximus, post Constanti obitum in rerum conversion, velut imperatoris cognatus, altius anhelabat, adiunctus consortio comitum: et apparebat eum, si umquam potuisset, fore quietis publicae turbatorem.