Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 26

5.6 Agentes igitur in memoratis urbibus principes, sumpsere primitus trabeas consulares, omnisque hic annus dispendiis gravibus rem Romanam afflixit.
5.7 Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius moti. Cum legatis eorum, missis ad comitatum, certa et praestituta ex more munera praeberi deberent, minora et vilia sunt attributa, quae illi suscepta, furenter agentes ut indignissima proiecere. Tractatique asperius ab Ursatio, tunc tune magistro officiorum, iracundo quodam et saevo, regressi factumque exaggerentes, ut contumeliose despectas gentes immanissimas concitarunt.
5.8 Et circa id tempus, aut non multo posterius, in Oriente Procopius in res surrexerat novas, quae prope Kalendas Novembris, venturo Valentiniano Parisios unouno, added by Her.; lac. 5 letters, G. eodemque nuntiata sunt die.
5.9 Et Alamannis quidem occursurum Dagalaifum pergere mature praecepit, qui vastitatis propinquioribus locis, longius discesserant incruenti.incruenti, G; incruentus, EA; incruentis, V. Super appetitu vero Procopi, antequam adulesceret, reprimendo, curis diducebatur ambiguis, ea potissimum ratione sollicitus, quod ignorabat utrum Valente superstite, an exstincto, memoratus imperium affectarat.
5.10 Aequitius enim relatione Antoni tribuni accepta, agentis in Dacia mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure significabat, ipse quoque nondum liquida fide comperta, simplicibus verbis principem gestorum conscium fecit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme