Book 26
5.1
Acta igitur tranquillius hieme, concordissimi principes, unus nuncupatione praelatus, alter honorihonori, Pet., Momm.; honore, V. specie tenus adiunctus, percursis Thraciis Naessum advenerunt,advenerant, Novák; adven. erunt, V. ubi in suburbano, quod appellatum Mediana, a civitate tertio lapide disparatur, quasi mox separandi, partiti sunt comites.
5.2
Et Valentiniano quidem, cuius arbitrio res gerebatur, Iovinus evenit dudum promotus a Iuliano, per Gallias magister armorum, et Dagalaifus, quem militiae rectorem provexerat Iovianus: in Orientem vero secuturus Valentem, ordinatus est Victor, ipse quoque iudicio principis ante dicti provectus, cui iunctus est Arintheus. Lupicinus enim pridem a Ioviano pari modo promotus, magister equitum partes tuebatur eoas.
5.3
Tunc et Aequitius Illyriciano praeponitur exercitui, nondum magister, sed comes, et Serenianus, olim sacramento digressus, recinctus est, ut Pannonius, sociatusque Valenti, domesticorum praefuit scholae. Quibus ita digestis et militares partiti suntsunt, added by Clark, Harmon, c.c.; V omits. numeri.
5.4
Et post haec cum ambo fratres Sirmium introissent, diviso palatio, ut potiori placuerat, Valentinianus Mediolanum, Constantinopolim Valens discessit.
5.5
Et Orientem quidem regebat potestate praefecti Sallustius Salutius , Italiam vero, cum Africa et Illyrico, Mamertinus, et Gallicas provincias Germanianus.