Book 26
3.6
Sub hoc tamen Aproniano, ita iugiter copia necessariorum exuberavit, ut nulla saltim levia murmura super inopia victui congruentium, orerentur,orerentur, Eyssen.; orirentur, EG; oreretur, V. quod assidue Romae contingit.
4.1
At in Bithynia Valentinianus princeps (ut praediximus) declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi tuta consilia, quam sibi placentia, secuturus, percunctabatur, quemnam ad imperii consortium oporteret assumi, silentibusque cunctis, Dagalaifus tunc tune equestris militiae rector, respondit fidentius: Si tuos amas inquit, imperator optime, habes babes fratrem; si rem publicam, quaere quem vestias.vestias, W2 Lind.; vestigas, V; seligas, Damsté.
4.2
Quo dicto asperatus ille sed tacitus, et occultans quae cogitabat, Nicomediam itineribus citis ingressus, Kalendis Martiis Valentem fratrem stabulo suo cum tribunatus dignitate praefecit.
4.3
Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse diu volvens,diu volvens Wirtz; divolvens, V. et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus, quintum Kalendas Aprilis, productum eundem Valentem in suburbanum, universorum sententiis concinentibus—nec enim audebat quisquam refragari,—Augustum pronuntiavit, decoreque imperatorii cultus ornatum, et tempora diademate redimitum, in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparitoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.