Book 25
3.7
Quam dum avellere dextra manu conatur, acuto utrimque ferro digitorum nervos sensit excisos, et provolutus iumento, praesentiumque veloci concursu, relatus in castra, medicinae ministeriis fovebatur.
3.8
Moxque ubi lenito paulisper dolore, timere desiit, magno spiritu contra exitium certans, arma poscebat et equum, ut reviso proelio suorum fiduciam repararet, ac videretur sui securus, alienae salutis sollicitudine vehementer adstringi: eo vigore, licet in negotio dispari, quo Epaminondas ille dux inclitus letaliter apud Mantiniam saucius et revectus ex acie cura quaerebat sollicitacura quaerebat sollicta, Her.; cum quaerebat, sollicitae, V. scutum. Quod cum vidisset propius laetior, vi vulneris interiit, et qui animam intrepidus amittebat, iacturam clipei formidavit.
3.9
Sed cum vires parum sufficerent voluntati, sanguinisque profluvio vexaretur, mansit immobilis, ideo spe deinceps vivendi absumpta, quod percunctando, Phrygiam appellari locum ubi ceciderat comperit. Hic enim obiturum se praescripta audierat sorte.
3.10
Sedsed, added by Clark; V omits. reducto ad tentoria principe, incredibile dictu est, quo quantoquequo quantoque, Gardt.; quo omitted by V. ardore, miles ad vindictam ira et dolore ferventior involabat, hastis ad scuta concrepans, etiam mori (si tulisset fors) obstinatus. Et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus, amisso ductore, sinesine, V; sine sui, Gardt. parsimonia ruebat in ferrum.