Book 25
2.6
Scintillas quidam putant ab aetherio candentes vigore, parumque porrectius tendere sufficientes, exstingui, vel certe radiorum flammas iniectas nubibus densis, acri scintillare contactu, aut cum lumen aliquod cohaeserit nubi. Id enim in stellae speciem figuratum, decurrit quidem, dum viribus ignium sustentatur: amplitudine vero spatiorum exinanitum in aerium solvitur corpus, ad substantiam migrans, cuius attritu incaluit nimio.
2.7
Confestim itaque ante lucis primitias, Etrusci haruspices accersiti, consultique quid astri species portenderet nova, vitandum esse cautissime responderunt nequid tunc temptaretur: ex Tarquitianis libris in titulo de rebus divinis, id relatum esse monstrantes, quod face in caelo visa committi proelium vel simile quicquam non oportebit.
2.8
Quo etiam id inter alia multa spernente, orabant haruspices, saltem aliquot horis profectionem differri, et ne hoc quidem sunt adepti, imperatore omni vaticinandi scientiascientia, Her.; sententia, VEB. reluctante, sed exorto iam die promota sunt castra.
3.1
Hinc nos egressos, Persae cum saepe afflicti, peditum stabiles pugnas horrerent, structis insidiis, occulte comitabantur, altrinsecus viantes catervas a celsis collibus explorando, ut id suspicans miles, ad usque perpetuum diem nec vallum erigeret nec sudibus se communiret.