Book 25
10.13
Fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione prunarum immensa, aut certe ex colluvione ciborum, avida cruditate distentus. Decessit autem anno tricensimo aetatis et tertio. Cumque huic et Aemiliano Scipioni vitae exitus similis evenisset, super neutrius morte quaestionem comperimus agitatam.
10.14
Incedebat autem motu corporis gravi, vultu laetissimo, oculis caesiis, vasta proceritate et ardua, adeo ut diu nullum indumentum regium ad mensuram eius cius aptum inveniretur. Et aemulari malebat Constantium, agens seria quaedam aliquotiens post meridiem, iocarique palamquaedam diluculo: post meridiem iocari palam, Bent. cum proximis assuetus.
10.15
Christianae legis itidemitidem, Clark; idem, EAG; eidem, V. studiosus et non numquam honorificus, mediocriter eruditus, magisque benivolus, et perpensius, ut apparebat ex paucis, quos promoverat iudices, electurus; edax tamen et vino Venerique indulgens, quae vitia imperiali verecundia forsitan correxisset.
10.16
Dicebatur autem Varronianus pater eius monitu cuiusdam somnii dudum praescisse quod evenit, idque duobus amicis commisisse fidissimis, illo adiecto, quod ipsi quoque defereturdeferetur, Kellerbauer, Novák; deferretur, EA; defertu r, V. trabea consularis. Sed impetrato uno adipisci non potuit aliud. Audita enim filii celsiore fortuna, antequam eum videret, fatali praeventus est morte.